- MINIMUS
- MINIMUSseu Arnobii l. 5. voce minimissimus digitorum, et ipse ornari iam olim annulô consuevit, teste Pliniô l. 33. c. 1. Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. Sic in Nume et Servii Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induêre; etiam Deorum simulacris. Dein iuvit et Minimo dare. Galliae Britanniaeque in medio dicuntur usae. Hic nunc solus excpitur. coeteri omnes onerantur. Et, Sunt qui tres uni Minimo congerant: alii vero et huic unum tantum, quo signanda signent. Conditus ille, nt res rare et iniuriâ usus indigna, velut e saerario promitur: et unum in minimo digito habuisse, pretiosiris inrecondito supellectilis ostentatio est. Etiam notat Gorlaeus, plerosque annulos sigillaritios, qui hodie reperiumtur, circumferentiâ (Graeci περιφέρειαν dicunt) adeo esse arctâ et angustâ, ut nisi raro admodum alii, quam minimo digito aptari possint. Dicebatur autem hîc annulus proprie Α᾿καρὲς, Pollux l. 5. Περὶ δὲ τῷ σμικρῷ δακτύλῳ ἐφόρουν ὁ Α᾿καρὲς ἐκάλουν διὰ σμικρότητα, Qui minimô digitô gestubatur annulus, Α᾿καρὲς vocabant. propter parvitatem. Nam ἀκὰρ Graecis idem, quod μικρὸν vel οὐδὲν, teste Scholiaste Aristophanis. Unde Scriptores, hominem lautissime divitem notaturi tribuunt ipsi grandem in hoc digito annulum. Petronius de Trimalcione: Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus annulam grandem subauratum. Lucianus Dialog. Meretric. Εἶε δὲ καὶ αὐτὸν Παρμένων δακτύλιον εν τῷ μικρῷ δακτύλῳ μέγιςτον πολύγωνον, etc. Vide Ioh. Kirchmannum de Annulis c. 4. Coeterum minimô se digitô provocâsse Gladiatores diximus suô locô, Arnobii locus citatus sic habet, Iuppiter rogatus ab Acdesti, ut Attis revivisceret, non sinit: quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate sondonat, ne corpus eius piltrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus vivat, perpetuô solus agitetur et motu. Quae verba in seqq. repetit et exagitat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.